Psalms 117

1confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius 2dicat nunc Israhel quoniam in aeternum misericordia eius [ (Psalms 117:3) dicat domus Aaron quoniam in aeternum misericordia eius ] [ (Psalms 117:4) dicant qui timent Dominum quoniam in aeternum misericordia eius ] [ (Psalms 117:5) cum tribularer invocavi Dominum et exaudivit me in latitudine Dominus ] [ (Psalms 117:6) Dominus meus es non timebo quid faciat mihi homo ] [ (Psalms 117:7) Dominus mihi auxiliator et ego despiciam odientes me ] [ (Psalms 117:8) melius est sperare in Domino quam sperare in homine ] [ (Psalms 117:9) melius est sperare in Domino quam sperare in principibus ] [ (Psalms 117:10) omnes gentes circumdederunt me et in nomine Domini ultus sum eas ] [ (Psalms 117:11) circumdederunt me et obsederunt me sed in nomine Domini ultus sum eas ] [ (Psalms 117:12) circumdederunt me quasi apes extinctae sunt quasi ignis spinarum in nomine Domini quia ultus sum eas ] [ (Psalms 117:13) inpulsus pellebar ut caderem et Dominus sustentavit me ] [ (Psalms 117:14) fortitudo mea et laus mea Dominus et factus est mihi in salutem ] [ (Psalms 117:15) vox laudis et salutis in tabernaculis iustorum ] [ (Psalms 117:16) dextera Domini fecit fortitudinem dextera Domini excelsa dextera Domini fecit fortitudinem ] [ (Psalms 117:17) non moriar sed vivam et narrabo opera Domini ] [ (Psalms 117:18) corripiens arguit me Dominus et morti non tradidit me ] [ (Psalms 117:19) aperite mihi portas iustitiae ingressus eas confitebor Domino ] [ (Psalms 117:20) haec est porta Domini iusti intrabunt in eam ] [ (Psalms 117:21) confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem ] [ (Psalms 117:22) lapis quem reprobaverunt aedificantes factus est in caput anguli ] [ (Psalms 117:23) a Domino factum est istud et hoc mirabile in oculis nostris ] [ (Psalms 117:24) haec est dies quam fecit Dominus exultemus et laetemur in ea ] [ (Psalms 117:25) obsecro Domine salva obsecro obsecro Domine prosperare obsecro ] [ (Psalms 117:26) benedictus qui venit in nomine Domini benediximus vobis de domo Domini ] [ (Psalms 117:27) Deus Dominus et apparuit nobis frequentate sollemnitatem in frondosis usque ad cornua altaris ] [ (Psalms 117:28) Deus meus es tu et confitebor tibi Deus meus es tu exaltabo te ] [ (Psalms 117:29) confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius ]
Copyright information for Vulgate_HebPs